Cecrops II

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Cecrops

Cecrops II (Graece Κέκρωψ) fuit legendarius vel semilegendarius Pandionis I filius, qui statim Erechtheo fratre mortuo regnum Atheniensium recepit. Cecrops dicitur suas terras dividisse in duodecim districtus, quibus Strabo nomina attribuit Cecropia, Tetrapolis, Epacria, Decelea, Eleusis, Aphidna, Thoricus, Brauron, Cytherus, Sphettus, Cephisia.[1] In quoque districtu erat oppidum vel vicus cui genus religionis introduxit, aras deis dicatas erexit, iustitiamque administrari iussit secundum leges salutarias quas instituerat. Post quadraginta annos, eiectus est a Metione et Pandoro, unde ad Aegiliam vel Aegialeam fugit, ubi mortuus fuerit. Athenis autem Pandion II filius ei in regnum successit (sed Pandion II fuisse filius Erechthei fratris etiam dicitur).

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "Thus only eleven names are given in the most important MSS., though "Phalerus" appears after "Cephisia" in some (see critical note on opposite page). But it seems best to assume that Strabo either actually included Athens in his list or left us to infer that he meant Athens as one of the twelve."—Jones 1917, nota 49.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jones, Horace Leonard, interpres. 1917. Strabo: The Geography. Loeb Library. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.