Cauliculus Bruxellanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Lanx refertissima cauliculis Bruxellanis.
Cauliculi Bruxellani crescentes in agro.

Cauliculus Bruxellanus, vulgo petit chou de Bruxelles aut spruitkool apud Belgas, sive Ysgewyll Brwsel apud Britannos, sive Brussels sprout apud Anglos, sive Rosenkohl apud Germanos, sive Брюссельская капуста apud Russos, sive brysselinkaali vel ruusukaali apud Finnos, est novum genus brassicae edibilis quae saeculo XVI creatum est in Pago Bruxellano praecipue in vico Sancti-Aegidii.

Botanistae sermone suo latino peculiari paululumque barbaro eum nominant Brassicam oleraceam gemmiferam, etenim brassicae parvulae crescunt ut gemmae secundum longum scapum saepe unius metri, et eum ponunt in familia Brassicacearum generis Brassicoidearum.

Bis dat fructus in anno. Folia rotunda minimeque dentata sunt, inter quae apparent flores coloris leviter caerulei.

Cauliculi carpuntur tempore hiberno, non omnes eodem momento, sed primum qui in parte inferiore scapi creverunt quippe qui sint ante alios maturi propterea quod magis sucos terrae valuerunt haurire. Postea ut fit etiam pro uvis pretiosis fructus superiores cum fiunt maturi percipiuntur.

Eius origo[recensere | fontem recensere]

Species cauliculi Bruxellani creata est sensim pedetentim atque gradatim ab agricolis Bruxellanis post multas copulationes brassicarum variarum seligendo eas quibus fructus erant minimi frequentioresque. Saeculo enim XIV numerus inhabitantium urbis Bruxellarum magis magisque crevit, ita ut agricolae qui in suburbio colerent olera, debuerent multo plus producere. Facilius fuit parvulos cauliculos in minimo spatio terrae quam magnas brassicas colere. Haec cultura praecipue in vico Bruxellano Opbruxellarum sive Sancti-Aegidii efficiebatur ita ut nunc semper incolae vici Sancti-Aegidii vocarentur kuulkappers, quod est κραμβοτόμοι sive caulium sectores.

In coquina[recensere | fontem recensere]

Cauliculi Bruxellani calidi eduntur sive simpliciter in aqua cocti, sive assati, sive crustulati, possuntque etiam post coctionem frigefacti inter acetaria proponi. Non crudi eduntur. Eduntur cum sunt recentes tempore hiberno, sed nunc propter technicas modernas refrigerationis etiam aestate comeduntur sed tunc eorum sapor atque virtus nutritiva minime post defrigerationem valent.

Ordo Crambotomorum[recensere | fontem recensere]

Nunc ad gloriam et historiam cauliculorum Bruxellanorum celebrandas, constitutus est in communi Bruxellano Sancti-Aegidii sive Opbruxellarum, Ordo sive Nobile Sodalitium Crambotomorum (vulgo Kuulkappers) qui concilia in palatio communali Sancti Aegidii habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]