Carolus Schuberth

E Vicipaedia

Carolus vulgo Karl Schuberth (natus die 25 Februarii 1811 Magdeburgi, mortuus die 22 Iulii 1863 Turici) musicus Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Discipulus Friderici Dotzauer ab anno 1828 itinera quaestuaria efficacia fecit. Inde ab anno 1835 Petropolis eum sartum et tectum conservavit. Ibi enim rector musicae universitarius, dux Capellae cantatorum regiae necnon seminarii theatrici aulici inspector factus est; et in Russia usque mortem mansit. Schubert etiam musicographus in rebus cameralibus fuit et concentuum multitudinem moderabatur atque disponebat.

Anno 1847 in Suecia fuerat; anno 1848 in Academiam musciam Holmiensem cooptatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)