Carolus Schröter

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus (Theod. Carl Schröter (natus die 29 Maii 1887 oppido Neustadt (Holsatia), mortuus die 25 Februarii 1952) vir rerum politicorum peritus Theodiscus primo factionis Nationalis Liberalis, deinde DVP, postremo CDU fuit.

Iuventus et munus [recensere]

Postquam Kieliae testimonium maturitatem accepit, Schröter eodem loco atque Salinis Saxonicis philologiae classicae ac historia studebat et deinde magister in gymnasio atque schola navali operam dedit. Cum anno 1933 Nazistae rerum Germaniae potiti essent, Schröter minister publicus dimissus est et dehinc privatim docuit.

Cursus honorum [recensere]

Ante Bellum Orbis Terrarum I Schröter sodalis factionis Nationalis Liberalis erat, inter Rem Publicam Vimarianam cum aliis factionem DVP in patria sua condidit. Annis 1924 - 1928 legatus ad senatus terrae Borussiae erat. Post Bellum Orbis Terrarum II Schröter primo factionem nomine "Unionem Democraticum" condidit, deinde anno 1946 ad CDU transiit. Annis 1946 - 1950 legatus ad senatum terrae Slesvici et Holsatiae, dux fractionis et factionis CDU eius terrae erat. Anno 1948 legatus terrae suae in Consilium Parlamentaricum electus est. Anno 1949 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad mortem anno 1952 mansit.

Nexus externi [recensere]