Carolus Sastre Candil

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Sastre in certamine temporis Circuitus de Romandie die 1 Maii 2007 certat.

Carolus Sastre Candil (natus Matriti die 22 Aprilis 1975) est birotarius Hispanus qui pro Manu CSC Saxo Bank mercede certat.

Carolus Sastre in certamine temporis per vicensimam Circuitus Franciae stationem certat die 23 Iulii 2005.

Die 23 Iulii 2008, vicit septimam decimam Circuitus Franciae stationem, cursum ab Eburoduno ad Alpe d'Huez, cacumen celeberrimum, et tuniculam flavam ab suo Francisco Schleck abstulit. Die 27 Iulii, Circuitu Franciae anni 2008 confecto, prima iam tenuit in classificatione generali, secutus ordine secundus Cadel Evans, tertius Bernardus Kohl.

Carolus Sastre, Circuitus Franciae victor, in Lutetiam die 27 Iulii 2008 birotā iit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Sastre Candil spectant.