Franciscus Schleck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Schleck in certamine temporis Circuitus Franciae Londini vehit die 7 Iulii 2007.

Franciscus Schleck, vulgo Fränk Schleck (natus 15 Aprilis 1980), est birotarius Luxemburgensis qui post 2005 pro manu CSC Saxo Bank, deinde Manu Saxo Bank mercede certat.

Is die 20 Iulii 2008 per quintam decimam Circuitus Franciae stationem, cursum Eburoduno Pratum Nivosum, tuniculam flavam ab Cadel Evans abstulit. Die 22 Iulii 2009, septimam decimam Circuitus Franciae stationem vicit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]