Carolus Luanga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Carolus Luanga (in medio) et discipuli eius a Alberto Wider picti anno 1962

Sanctus Carolus Luanga (natus Bulimu anno 1865 - obiit Namugongo die 3 Iunii 1886) fuit martyr.

Vita[recensere | fontem recensere]

Carolus Luanga eiusque unus et viginti socii - omnes Christi fideles laici, aetate florentes; et quidam modo baptizati - ab Uganda in Africa originem trahunt.

Rege Muanga, in cuius aula partes habebant, martyrium subierunt, quia impudicis eius desideriis acquiescere noluerant; alii gladio necati sunt, alii igne cremati. Carolus Luanga, regiorum puerorum primus, lente a pedibus crematus est; Calemba Molumba, pedibus manibusque amputatis, sanguinis fluxione periit, in colle quodam relictus; Andreae Cagguae caput praecisum est; et Iohannes Maria in paludem iactus.

Omnes non eodem die martyrium subierunt. Inter nefandos cruciatus, alii primum, anno millesimo octingentesimo octogesimo sexto, septimo Calendas Iunias, occisi sunt; tum Carolus Luanga una cum aliis duodecim, eodem anno, tertio Nonas Iunias, Rubagae; deinde ceteri, anno postero, sexto Calendas Februarias.

Anno tandem millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, quinto decimo Calendas Novembres, eorum nomina a Paulo Papa sexto in Sanctorum numerum inserta sunt, quorum festum agitur tertio Nonas Iunias.