Carolus Orff

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Orff
Carl Orff
Carolus Orff
Carolus Orff et quaedam mulier
Natus 10 Iulii 1895
Monaci (Germania)
Obiit 29 Martii 1982
Monaci

Carolus Orff (Theodisce Carl Orff, Monaci die 10 Iulii 1895 natus; ibidem die 29 Martii 1982 mortuus) fuit clarus compositor et poeta Germanicus, qui textus nonnullorum operum suorum ipse fecit, linguam imprimis Bavariorum artificiosissime atque elegantissime adhibens.

Nomen, dies nativitatis mortisque et verba Latina Summus Finis in sepulcro Caroli Orff in dicta capella dolorosa ecclesiae abbatialis Andechs inscripta sunt.

Inter dignitates ei tributas sunt titulus doctoris honoris causa Universitatis Ludovico-Maximilianeae Monacensis et Bundesverdienstkreuz? et nomen Orff asteroidi 21125 attributum.

Opera[recensere | fontem recensere]

Orff ipse Catulli carmina et Carmina Burana et Triumphum Aphrodites ad Triptychon Triumphi coniunxit. Quod opus tripartitum nonnumquam in scaena quoque ostenditur et a saltatoribus agitur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]