Camerata Florentina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Camerata Florentina fuit grex humanistarum, musicorum, poetarum, hominumque ingenii qui Florentiae Renascentia exeunte conveniebant, Comite Ioanne de' Bardi patrono, ad disceptandos ducendosque motus in artibus, praecipue in musica et theatro.[1][2] Domi Bardiensi coiebant inter se, ubi eorum concilia omnes clarissimorum virorum urbis hospites habere existimabantur.[3] Culmen momenti Cameratae erat inter 1577 et 1582.[4]

Sodales[recensere | fontem recensere]

Nomen camerata est omnino nova res, a sodalibus circuli Bardi excogitata, quamquam ut videtur ex camera, verbo Italiano pro conclave ubi quaelibet concilia magni momenti faciebantur deducta.[5] Nomen gregis Bardiani ex partitura operae Euridice Iulii Caccini deducitur, in quo compositor opus Comiti Bardi dedicat, "bonos annos Cameratae" reminiscens.[6][7] Prima congressio nota die 14 Ianuarii 1573 domi comitis facta est.[8] Inter sodales gregis praeter Bardi fuerunt Caccini, Petrus Strozzi, et Vincentius Galilaei, pater astronomi Galilaei Galilaei.[9][10] Girolamo Mei? quoque rei interfuit, etiam iuvenis Octavius Rinuccini (natus anno 1562).[11][12] Inter minores Cameratae sodales fortasse erant musici Aemilius de' Cavalieri, Franciscus Cini, Christophanus Malvezzi, et Alexander Striggio.

Inter litterarios Cameratae Bardianae homines fuerunt Octavius Rinuccini, Ioannes Baptista Guarini, Gabriel Chiabrera, et Ioannes Baptista Strozzi minor.[13] Circulus socialis Iacobi Corsi cum Camerata Bardiana non confundendus est: quamquam ambo concilia multos eorundem personarum magni momenti comprehenderunt, Corsi et Bardi feroces fuerunt aemulatores.[14]

Credebant omnes sodales Cameratae musicam corruptam factam fuisse, et ergo artem musicam, ad genera et modos Graecorum antiquorum revertendo, meliorem fieri, societatemque simul corrigi posse.[15][16][17] Quamquam ei multas suarum notionum de musica non genuerunt, informationes ex cogitatoribus externis sicut Girolamo? Mei sibi sumptas penitus confirmaverunt.[18]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Donington, Robert. 1981. The Rise of Opera. Novi Eboraci: Scribner.
  • Ewen, David. 1971. The New Encyclopedia of the Opera. Novi Eboraci: Hill and Wang.
  • Grout, Donald Jay. 1947. A Short History of Opera: One-Volume Edition. Novi Eboraci: Columbia University Press, 1947.
  • Palisca, Claude V. 1989. The Florentine Camerata: Documentary Studies and Translations (Music Theory Translation Series). Portu Novo: Yale Univ Press.
  • Randel, Don. 1986. The New Harvard Dictionary of Music. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Schrade, Leo. 1950. Monteverdi: Creator of Modern Music. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Donald Grout, A Short History of Opera (Novi Eboraci: Columbia, 1947), 43.
  2. Claude Palisca, The Florentine Camerata: Documentary Studies and Translations (Portu Novo: Yale University, 1989), 4.
  3. Ibid., 4–6.
  4. Ibid., 7.
  5. Robert Donington, The Rise of Opera (Novi Eboraci: Scribners' Sons, 1981), 78.
  6. Claude Palisca, Documentary Studies, 3.
  7. Robert Donington, The Rise of Opera, 79.
  8. Claude Palisca, Documentary Studies, 5.
  9. Don Randel, ed., "Camerata" in The New Harvard Dictionary of Music (Cantabrigiae Massachusettae, Harvard University Press, 1986), 3: 870.
  10. Donald Grout, Short History of Opera, 46.
  11. Robert Donington, The Rise of Opera, 78.
  12. Claude Palisca, Documentary Studies, 8.
  13. Ibid., 8.
  14. Robert Donington, Rise of Opera, 80.
  15. Ibid., 81.
  16. David Ewen, "Opera" in The New Encyclopedia of the Opera (Novi Eboraci: Hill and Wang, 1971), 491.
  17. Leo Schrade, Monteverdi: Creator of Modern Music (Novi Eboraci: W. W. Norton, 1950), 39.
  18. Claude Palisca, Documentary Studies, 3.