Cain

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cain Abel necat (imago saeculo XV)

Caïn (indecl. sive Cain,-is) (Hebraice: קין‎, Arabice: قابيل‎ ) est filius primus Adami et Evae hominum principum in Biblia et Alcorano. Abel et Seth ei sunt fratres natu minores. Cain est agricola, cum Abel pastor sit. Cain Abelo invidit, quia Deus sacrificia animalium Abeli maluit. Abelum occidit et signo Cainis affecto homicida primus a Deo expulsus est. In terram nomine Nod migravit et ibi familiam condidit.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!