Labrum (anatomia)
E Vicipaedia
Labrum (diminutive labellum) sive labium est mollis extrema pars oris hominis aliorumque animalium nonnullorum. Labra bina sunt, quippe quae in labris superiore et inferiore consistant. Labra e textu musculari striato constant et, quoniam melanocytis carent, vasis sanguineis e cute perlucentibus rubra videntur.
De vocabulorum vi ac usu commentarius [recensere]
Quod ad significationem attinet, variae differentiae inter se contrariae inventa sunt a grammaticis posterioris Latinitatis:[1]
| Labrum | Labium | Grammaticus |
|---|---|---|
| maius | minus | Donatus |
| minus | maius | Verrius Flaccus |
| superius | inferius | Donatus |
| inferius | superius | Agroecius |
| virorum | mulierum | Servius |
| ferarum | hominum | Differentiae apud c. Montepessulanum[2] |
Si autem antiquorum auctorum usum inspicimus, constat Plinium recte sentisse: "labra et labia indistincte dicuntur."[3] Attamen Plinius ipse labrum praetulit labio, item ut alii quoque auctores antiqui praeter Christianos, apud quos labium praevalere videtur.