Boudicca
E Vicipaedia
Statua Boudiccae Westmonasterii
Boudicca aut Boudica[1] (nata die ignoto; obiit anno 60 aut 61), uxor Prasutagi, fuit regina Icenorum, antiquae Angliae gentis.
[recensere] Vita
Prasutagi anno 60 morte, Iceni Trinovantique se contra Romanos verterunt, et colonias Camulodunum, Londinium, et Verulamium oppugnaverunt. Postea a Gaio Suetonio Paulino, gubernatore Britanniae, profligati sunt, ut Cornelius Tacitus in annalis libro quarto decimo ennarat: "Boudicca vitam veneno finivit" (Annales 14, 37, 3). Cassius Dio invicem scripsit Boudiccam propter morbum obiit (Historia Romana 62,12,6). Reginae signum inlustre in medio Londino videri potest.
[recensere] Notae
- ↑ Cambrice Buddug. Boadicea apud eruditos antiquiores, per errorem; sic etiam communiter in lingua Anglica.
[recensere] Bibliographia
- Fraser, Antonia. 1998. Boadicea's Chariot: The Warrior Queens. Londinii: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0-297-79486-8. (Anglice)