Bonifacius VII

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Bonifatius VII (natus Franco Ferruccii die ignoto - obiit mense Iuli 985) fuit antipapa anno 974 et inter annos 984/985 .

Vita[recensere | fontem recensere]

Post mortem imperatoris Ottonis I papa Benedictus VI mense Iuni 974 a Crescentio II, duce nobilum Romanorum et socius futuri antipapae Bonifacii VII, in vincula coniectus est. Crescentius iussit Benedictum strangulari et Franconem papam creavit cum nomine Bonifacii. Paulo post Bonifacius a Roma in Constantinopolim fugire debuit et Benedictus VII cum auxilio imperatoris Ottonis II novus papa factus est.

Post mortem Ottonis II anno 983 Bonifacius in Romam rediit et novum papam Ioannem XIV in vincula coniecit, ubi Ioannes die 20 Augusti 984 obiit, sed post aliquos menses etiam Bonifacius obiit, scilicet necatus est, occisus a Ioanne Crescentii II (+998) et Crescentio III (+1020), Crescentii II filii. Ioannes XV Bonifacio successit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!