Latinitas nondum censa

Berolina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
I. G. Schadow cum Berolina nuda
Berolina gypso expressa anno 1889

Berolina (-ae, fem.) in artibus neoclassicis est dea protectrix urbis Berolini.[1] Berolinam primus invenit, si sic licet loqui, sculptor Hugo Hagen qui post effigiem collegae sui Iohannis Gottfried Schadow, anno 1869 factam, posuit parvam Berolinam nudam quae mamillas verecunde tegit.

Hanc deam neoclassicam recreavit imperator Gulielmus I qui anno 1871 de Francia debellata triumphavit et in foro Belle-Alliance-Platz (hodie Mehringplatz) statuam Berolinae erexit. Berolinam denuo creavit sculptor Aemilius Hundrieser qui anno 1889 statuam deae gypso expressam fecit (figuram pinguiculam Annae Sasse fingens) pro feriis receptionis regis Italiae Humberti I. Statua aënea, ab opere Hundrieseri refecta, in foro Alexandri (Alexanderplatz) posita anno 1944 eruta est.

Berolina aënea in foro Alexandri

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum vicipaediam Theodiscam Berolina est etiam nomen neolatinum urbis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]