Bellum rusticum Germanicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Duffio seditionis.

Bellum rusticum Germanicum (Theodisce: Deutscher Bauernkrieg) fuit seditio popularis in terris linguae Theodiscae in Europa media anno 15241525 late diffusa. A copiis nobilitatis suppressa est, quae usque ad 100000 rusticorum paene vel invalide armatorum trucidaverunt. Superstites, qui gravibus poenis affecti sunt, fines eorum consecuti non sunt. Bellum rusticum Germanicum fuit seditio Europae maxima ante res novas Francicas anno 1789.

Seditio quaedam principia reformationis Protestanticae modo ortae receperat, quibus rustici se libertatem ac vim politicam nacturos speraverunt. Historici indolem ac causas seditionis varie interpretantur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!