Aquae Sulis
| Despectus urbis; videtur et "Crescens Regalis" | |
| Situs | |
|---|---|
| Aquae Sulis in Anglia sitae | |
| Res politicae | |
| Comitatus | Somersetensis |
| Res geographicae | |
| Area - tota |
29 km² |
| Numerus incolarum - omnium () - Tractus metropolitanus |
169 040 90 144 |
| Coordinata | 51° 23′ ″ Sept., 2° 22′ ″ Occas. |
| Altitudo | 238 m |
| Situs interretialis: http://visitbath.co.uk/ | |
Aquae Sulis, etiam Aquae Calidae vel Bathonia (Anglice Bath) est episcopalis urbs in comitatu Somersetensi Angliae. Ibi nundinae tenentur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1102.[1] Urbs plena architectura Georgiana est.
Index |
[recensere] Commeatus
Statio ferriviaria maxima est ad thermas Aquarum Sulis Anglice Bath Spa. Societas ferriviaria est Grandis Occidentalis nominata. Iacet ad lineam ferriviariam quae est inter Londinium et Bristolium.
[recensere] Historia
Iam antiquis notae erant salutares aquae. Dea sanctissima Belgarum Sul vel Sulis patrona aquae erat, et nonnulli Romani dixerunt Sulem esse deam eorum Minervam. Ipsi Romani modo Romano thermas instituere anno 43 post Christum natum. Hodie aqua balnearum algarum causa viridis est.
Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[2] Gulielmus Herschel Aquis Sulis planetam Uranum invenit.
[recensere] Eruditio
Aquis Sulis studiorum universitas est cuius verbum est GENERATIM DISCITE CULTUS. Alia studiorum universitas vulgo Bath Spa University appellata est.
[recensere] Notae
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"
- ↑ Hidae quorundam burgorum
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Sulis spectant. |
[recensere] Bibliographia
- "Bath" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. Textus)
- "The cathedral priory of Bath" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- Textus interretiales) Somerset vol. 2 (1978) pp. 69-81