Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Basis (chemia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Charta "exploratoria," quae inter acida et bases discernit. Si chartam in acido mittis, charta rubescit; si in basi, caerulea fit.

Basis (-is, f.)[1] in theoria chemica Arrhenii est compositum quod cum acido reagit, aquam et salem formans. In theoria affini sed generaliori Brønsted et Lowry basis est compositum quod protones accipit, contra acidum, quod protones dat.[2]

Complures bases, quae secundum definitionem Brønsted-Lowry hydroxidum (ionta OH-) in aquam evolvunt, alkali appellantur. pH basis est supra septem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hugh Cornelius Muldoon, Lessons in pharmaceutical Latin and prescription writing and interpretation (1916) (apud Google Books aut Internet Archive) (Anglice)
  2. "Base" et "Acid", in A Dictionary of Chemistry, a Ioanne Daintith edito (Oxoniae, 2008).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Whitten, Kenneth, Larry Peck, Raymond E. Davis, Lisa Lockwood, et George G. Stanley. 2009. Chemistry. Ed. 9a. ISBN 0-495-39163-8.


stipula Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!