Potentia Hydrogenii
E Vicipaedia
Potentia Hydrogenii (abbreviatio pH)[1] est numerus qui statum aquae indicat, utrum basicum aut acidum sit.
Index |
Definitio [recensere]
Potentia Hydrogenii est logarithmus basi decem concentrationis[2] protonium in aqua multiplicatus cum -1. Quia protona in solutione aquea ad moleculam aquae adducta, non libera, sunt, concentratio qua uti oportet est iontium hydroniorum, qua
Similiter potentia hydroxidi pOH calculari potest:
Quia in aqua constans aequilibrii aquae efficit ut productum concentrationum horum iontium 10-14 aequet, connexus inter pH et pOH demonstratur esse
qua calculari aequivalenter postest:
vel
.
Acidus aut alcalinus [recensere]
- Liquor est acidus cum eius pH est infra septem.
- Liquor est basicus cum eius pH est supra septem.
- Liquor est neutralis cum pH aequat septem.
Exempla [recensere]
- Pila autocinetica: pH = 0-1;
- Acetum: pH = 3-4
- Coffeum: pH = 5
- Aqua destillata: pH = 7
- Aqua oceanica: pH = 8
- Ammonia: pH = 11
- Potassa: pH = 13-14
Notae [recensere]
- ↑ Small-scale Freshwater Toxicity Investigations: Hazard assessment schemes, By Christian Blaise, Jean-François.
- ↑ Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)
![pH = - log [ H_3O^{+}]](http://upload.wikimedia.org/math/9/d/4/9d44ea7174046e7bad7fcd2e26c0f769.png)
![pOH = - log [ OH^{-}]](http://upload.wikimedia.org/math/2/b/e/2bebb36c2b28b57565a5ff476c09c1b8.png)
