Atollum
Appearance
(Redirectum de Atolu)
Atollum (-i, n.)[1] est marina curalii insula quae lacunam partim aut omnino circumplectitur. Vocabulum ipsum de vocabulo atolu (recte އަތޮޅު, atholhu) e Lingua Dhivehi cadit, qua homines Insularum Maldivarum utuntur. Vocabulum Anglice atoll, primum anno 1625 adhibitum, populo gratum saeculo undevicensimo factum est a Carolo Darwin, qui atolla in commentario ratione descripsit (1842:5). Aliae vocabuli definitiones sunt "scopulus anularis qui lacunam circumplectitur in quo adsunt nulla promontoria nisi scopuli et minimae insulae detritu scopuloso compositae" (McNeil 1954:396) et "morphologice stricto sensu, anularis sicut redimiculum scopulus qui lacunam mediam circumplectitur" (Fairbridge 1950:341).
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Darwin, Charles. 1842. The Structure and Distribution of Coral Reefs. Londinii.
- Dobbs, David. 2005. Reef Madness: Charles Darwin, Alexander Agassiz, and the Meaning of Coral. Pantheon. ISBN 0-375-42161-0.
- Fairbridge, R. W. 1950. Recent and Pleistocene Coral Reefs of Australia. J. Geol. 58(4):330–401.
- McNeil, F. S. 1954. Organic Reefs and Banks and Associated Detrital Sediments. Amer. J. Sci. 252(7):385–401.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Michael Petri filius Poliachev, Lexicon Russico-Latinum, Neapoli Inferiori 2000, littera A et Hyginus García Anticariensis, Notae ad linguam Francogallicam in Latinam recentem vertendam, Almae 2000, littera A; cf. etiam nomina specierum animalium Diancristus atollorum (Schwarzhans, Møller & Nielsen, 2005), Sciades atollorum (Gressitt, 1956), et Sciadella atollorum (Gressitt, 1956), nunc Micronesiella atollorum dictae.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Atoll Research Bulletin, apud www/sil.si.edu
- "Formation of Bermuda reefs," apud coexploration.org