Ataulfus (rex Visigothorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Ataulfi saeculo 18 perfecta

Ataulfus seu Ataulphus seu Athaulphus (e Germanico Adalwulf, id est nobilis -"adal"- lupus -"wulf"-, natus circiter anno 374 p.C.n., mortuus Barcinoni, 415) fuit rex Visigothus, qui Alarico leviro suo succedit. Cuius nomen est Adolfi forma pristina.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ataulfus mense Ianuario 414 Aeliam Gallam Placidiam filiam Theodosii I imperatoris Romani duxit. Filium habuit nomine Theodosius, qui autem infans mortuus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 413 Ataulfus rex iussu Honorii imperatoris seditionem Iovini usurpatoris in Gallia suppressit. Anno 414 Burdigalae iterum Priscum Attalum imperatorem fecit, Hispaniam invasit et Barcinonem expugnavit. Mense Augusto 415 Barcinone necatus est.