Argyraspides

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Argyraspides (Graece: Ἀργυράσπιδες; Latine fere "scuta argentea") fuerunt pedites Macedonici exercitūs, nomen quorum originem trahit ex scutis eorum, argenteis laminis indutis.

Delecti argyraspides erant inter hypaspistas, id est gravis hoplitas armaturae qui latus phalangis dextrum defendebant. Horunce maxime exercitatorum militum dux Nicanor, Parmenionis filius, erat; Alexandro Magno exspirato, argyraspides secuti sunt Eumenen Cardianum quem postea deseruerunt pro Antigono Monophthalmo.[1] Attamen Antigonus his abalienavit cito copiis, quae nimis turbulentae habebantur;[2] quam ob rem ad Sibyrtium Arachosiae satrapam argyraspidas misit et ut adhiberentur in perniciosis mandatis, in manus parvas divisi, iussit: sic numerus eorum celeriter deminuisse videtur.

Seleucidae quoque traduntur eodem nomine habuisse copias;[3] etiam in exercitu Alexandri Severi imperatoris milites erant nomine argyroaspides et chrysaspides, ad Alexandrum Magnum aemulandum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Vitae parallelae, "Vitae Eumenis et Sertorii comparatio", 13–19.
  2. Diodorus Siculus, Bibliotheca Historica XVII, 57, 58, 59; XVIII, 63; XIX, 12, 41, 43, 48.
  3. Titus Livius, Ab Urbe condita libri XXXVII, 40.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Argyraspides in William Smith, A Dictionary of Greek and Roman Antiquities, 1890.
  • Titus Livius, Ab Urbe condita libri XXXVII.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]