Hypaspistae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hypaspistes hostem interficiens, in sarcophago Alexandri sculptus.

Hypaspistae seu hypaspistai (Graece: ὑπασπισταί; Latine fere "qui scuta ferunt" vel "qui scutis proteguntur") fuerunt hoplitae Macedonici exercitūs copiarumque Diadochorum, post Alexandri Magni mortem.

Arrianus historicus totum defert nomen hypaspistarum ὑπασπισταὶ τῶν ἑταίρων[1] fuisse, hypaspistái tōn hetáirōn, id est "qui scuta ferunt comitum".

De apparatu[recensere | fontem recensere]

Sane hypaspistae ut Graeci hoplitae ornabantur, nonnullis interpositis mutationibus. Nam scutis ornabantur latis gravibusque (opla seu aspides, sing. oplon et aspis) ex ligno aereque; metallicis seu linteis loricis cum ocreis; aeneis cassidibus; hastis solito longioribus, quibus Iphicrates Atheniensis quoque hoplitas ornaverat suos in bello Corinthio; gladiis unius aciei (kopís) vel acierum duarum (xiphos).

Quomodo hypaspistae instruebantur[recensere | fontem recensere]

Macedonica phalanx in acie: hypaspistae dextro aderant lateri.

Ad phalangis latus dextrum, sinistro debilius, defendendum apti hypaspistae erant una cum hetaeris et expeditis militibus; praesertim hypaspistis protegendum erat pezetaerorum dextrum latus, ob scutorum absentiam[2][3] sarissarumque pondus. Ad hoc haud difficulter propter belli apparatum locum hypaspistae mutabant: qua re et Philippus II et Alexander his usi sunt et defendendi et aggrediendi causa.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arriani Anabasis Alexandri.
  2. Nam laeva manu ferebantur scuta coriaceo adposito manubrio.
  3. Unde nomen ab Arriano historico traditum: hypaspistái tōn hetáirōn.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Arrianus, Anabasis Alexandri.
  • Asclepiodotus, Tactica.
  • Paolo Cau, Battaglie, pp. 34–40, Florentiae, 2006.
  • Giovanni Caselli, Le grandi civiltà del mondo antico — Greci, pp. 148–153; Florentiae, 1999.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]