Pezetaeri

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pezetaeri seu pezhētairoi (Graece: πεζέταιροι, sing. pezhētairos) fuerunt praecipui milites (phalangitae) Macedonicae phalangis exercituumque Diadochorum, Alexandro Magno exspirato.

Horum nomen peditum originem trahit ex duobus Graecis verbis: pezós, "pedes", et hetāiroi, "comites".

De panoplia et acie[recensere | fontem recensere]

Syntagma (congregatio 256 pezetaerorum) Macedonicum.

Arma pezetaerorum praecipua erant sarissae vel sarisae, hastae ligneae cubitos 12–16 longae (circiter 5–7 metra); ad hoc gladiis ornabantur atque pugionibus, si sarissae frangerentur vel daretur comminus pugnandi locus. Armaturas induebantur metallicas et cassides nec non ocreas; ovatis instruebantur parvioribus scutis, ne militum impedirentur motus, qui ob sarissarum longitudinem iam implicabantur.

In proelio itinereque progressorum sarissae ordinum ad libram disponebantur; ordinum hastae extremorum ad perpendiculum, sed flectebantur contra hostes supervenientes vel si aliquis antepositorum militum impetui succumberetur hostium: hoc modo aptissima phalanx videtur ad repellendos equites et pedites.

Tamen latus dextrum vulnerabilius sinistro ob scutorum absentiam[1] sarissarumque pondus erat; ea re pedites alii (hypaspistai) et equites (hetairoi) et expediti – inter quos peltastai et toxotai et funditores erant – illud praesertim defendebant latus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nam laeva manu ferebantur scuta coriaceo adposito manubrio.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • "Pezetaeri" in Harry Thurston Peck, Harpers Dictionary of Classical Antiquities (Novi Eboraci: Harper, 1898)
  • Giovanni Caselli, Le grandi civiltà del mondo antico — Greci, pp. 148–153; Florentiae, 1999.
  • Paolo Cau, Battaglie, pp. 34–40; Florentiae, 2006.
  • Robin Lane Fox, Alessandro Magno, Augustae Taurinorum, 1981.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]