Sergius a Rocha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sergius a Rocha est quartus archiepiscopus metropolita Brasiliopolitanus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est die 21 mensis Octobris, anno 1959, in oppido Duplicata, dioecesis Iaboticaballensis, in provincia Sancti Pauli, in Brasilia. Doctis primis litteris, frequentavit cursum philosophiae apud Seminarium Dioecesanum Urbis Carolopolitanae et cursum theologiae apud Institutum Theologicum Campinarum. Apud Facultatem Theologicam "Nossa Senhora da Assunção", in Urbe Paulistana, obtinuit licentiam in Theologia Morali, et Romae, apud Accademiam Alfonsianam, eiusdem disciplinae Doctoratum.

Die 14 mensis Decembris, anno 1984, ordinatus est sacerdos, in oppido Matano, dioecesis Carolopolitanae. Anno 2001, die 13 mensis Iulii, electus est episcopus titularis Albensis et auxiliaris Fortalexiensis; consecratus est mensi Augusto eiusdem anni. Nominatus episcopus coadiutor Teresianus die 13 mensis Ianuarii, anno 2007; anno autem sequenti, die 3 mensis Septembris, venit in possessionem Archidioecesis.

A Benedicto XVI, die 15 mensis Iunii, anno 2011, electus est archiepiscopus metropolita Brasiliopolitanus. Venit in officii possessionem die 6 mensis Augusti eiudem anni, in ecclesia cathedrali. Successit Ioanni Blasio de Aviz.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]