Jump to content

Apsines (sophista)

E Vicipaedia

Apsines (Graece Ἀψίνης) fuit sophista ex Athenis vel fortasse Sparta[1] ortus, filius cuiusdam Onasimi neposque alterius Apsinis, qui etiam erat sophista Athenaeus. Fieri potest, ut ipse fuerit ille Apsines cuius commentarius de Demosthena ab Ulpiano memoratur,[2] et qui studia rhetorica Athenis docebat tempore Aedesii, Neoplatonistae saeculi quarti, quamquam hic Apsines Lacedaemonianus appellatur.[3]

Noster Apsines eiusque discipuli inimici erant cuiusdam Iuliani, aequalis rhetoris Athenaei, atque eius scholam vituperabant. Haec aemulatio tam vehementer intendebatur ut factiones ad ultimum simultates inter se tantum exercerent quod solum intercessio proconsulis Romani altercationem suppressit.[4]

  1. Cartledge et Spawforth 2002.
  2. Ulpian, ad Demosth. Leptin., p. 11; comp. Schol. ad Hermog., p. 402.
  3. Eunapius, Lives of the Sophists (Antverpiae, 1568), 113.
  4. Eunapius, Lives of the Sophists (Antverpiae, 1568), 115.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Cartledge, Paul, et Antony Spawforth. 2002. Hellenistic and Roman Sparta: A Tale of Two Cities. Ed. 2a. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-203-48218-2 (Master e-book), ISBN 0-203-63164-1 (Adobe eReader), ISBN 0-415-2677-1 (impressio).
  • Martindale, J. R., Arnold Hugh Martin Jones, et John Morris. 1971. Apsines 2. In The prosopography of the later Roman Empire, vol. 1, AD 260-395. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press.
  • Schmitz, Leonhard. 1870. Apsines. In Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology, ed. William Smith, 1: 251.