Mulinuu (paeninsula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mulinuu (Samoane: Mulinuʻu) est parva paeninsula septemtrionali Upolus Insulae latere, quae ex Apia exstat et nunc est magnae urbis pars.

In paeninsula est vicus, etiam Mulinuu appellatus, qui olim fuit antiquum Tuamasagae Pagi caput sollemne, et nunc est situs parlamenti Samoani, aliorum administrationis aedificiorum, observatorii meteorologici, et gravium civitatis sepulcrorum, complectens sepulcrum Malietoae Tanumafili II, capitis civitatis, et aliorum principum ducumque memorabilium.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!