Andreas Pirro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Andreas Pirro (Francice André Pirro ; 12 Februarii 186911 Novembris 1943) fuit musicologus et organista Francicus.

Pirro, Sancti Desiderii natus, apud Ioannem Pirro patrem organo canere didicit. Lutetiae factus est organista et magister chori in Collegio Stanislai Lutetiensi. Musicae sub Caesare Frank studuit, historiamque musicam in Schola Cantorum docuit. Suam thesin academicam (1895), de Aesthetica Bachiana, atque librum Descartes et la musique anno 1907 edidit. Inter suos discipulos insignes fuerunt Vladimirus Fédorov, Dragan Plamenac, Armandus Machabey, Marcus Pincherle, Ioannes Chailley.

Opera edita[recensere | fontem recensere]

  • L'orgue de Jean-Sébastien Bach (Lutetiae, 1895)
  • Jean-Sébastien Bach (Lutetiae, 1906)
  • Descartes et la musique (Lutetiae, 1907)
  • L'Esthétique de Jean-Sébastien Bach (Lutetiae, 1907)
  • Dietrich Buxtehude (Lutetiae, 1911)
  • Schütz (Lutetiae, 1913)
  • Jean-Sébastien Bach, auteur comique (Matriti, 1915)
  • Les Clavecinistes : étude critique (Lutetiae, 1924)
  • La Musique à Paris sous le règne de Charles VI, 1380-1422 (Strasbourg, 1930)
  • La Musique française du Moyen Âge à la Révolution (Lutetiae, 1940),
  • Histoire de la Musique de la fin du XIe siècle à la fin du XVIe (Lutetiae, 1940),
  • multi commentarii in diurnis in Francia et alibi divulgatis
  • 14 notae biographicae pro Archives des maîtres de l'orgue (Lutetiae, 1897–1909)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!