Andreas Celsius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Andreas Celsius

Andreas Celsius (Suecice: Anders Celsius) 27 Novembris 1701 oppido Ovanåker nomine natus, 25 Aprilis 1744 Upsaliae ex tuberculose mortuus, astronomus suecianus.

Celsius docuit scientiam astronomicam apud Universitatem Upsaliensem ex anno 1730 usque ad 1744, sed itinera annis 1732-1735 faciebat ut observatoria notanda in Germania , Italia, et Francia visitaret.

Anno 1733 Norimbergae 316 observationum aurorae borealis collationem, a se cum aliis factarum inter annos 1716 et 1732, in medium protulit.

Lutetiae suadebat methodum arcus meridialis in Lapponia metendi, et denique anno 1736 expeditionem in eam rem, sumptibus Scientiarum Academiae Francicae, duxit.

Celsius inter alios Observatorium Astronomicum Upsaliense anno 1741 condidit. Maxima causa famae suae hodie est scala temperaturae, nomen suum ferens, quam primum in commentationem apud Regiam Societatem Scientiarum Upsaliensem anno 1742 datam proposuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Nova Methodus distantiam solis a terra determinandi, 1730
  • De observationibus pro figura telluris determinanda, 1738

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Celsium spectant.