Amicus certus in re incerta cernitur

E Vicipaedia

Amicus certus in re incerta cernitur est adagium Latinum. Cicero in Laelio senarium hunc ex Ennio memoravit proverbii specie:

Amicus certus in re incerta cernitur.

Quo significatum est amici fidem in rebus adversis explorari. Nam quod cum periculo conjunctum sit, id dubium appellant, pro quo Ennius posuit incertum, affectans ἐναντίωσιν et προσονομασίαν, quibus schematis impendio delectatus est, atque adeo non ipse solum, sed et omnis illa aetas usque ad M. Tullium. Plautus item eum amicum pronuntiat, qui in re dubia juvat. Habent eandem sententiam Hebraeorum proverbia: "Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Desiderius Erasmus, Adagia, IV.5, 3405.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!