Alcamenes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Herma aetatis Romanae saec. II p.C.n., Pergami ut videtur repertus, cuius inscriptio eum imitationem esse Hermae Propylaei Alcamenis asseverat (Museum Archaeologicum Constantinopolitanum inv. 1433)
Hecate triformis. Statua Romana saeculo I p.C.n., imitatio reputata "Hecates Epipyrgidiae", operis fere 420 a.C.n. Alcamenis (Regale Museum Antiquitatum Lugduni Batavorum Pb 136)

Alcamenes, litteris Graecis Ἀλκαμένης, qui Athenis inter annos fere 444 et 400 a.C.n. floruit, fuit sculptor Graecus, Phidiae discipulus. De operibus eis satis multis testimonia in textibus classicis reperiuntur.

Hecate Epipyrgidia
Nam primus, uti ego existimo, Alcamenes Atheniensibus triplex fecit iunctis corporibus Hecates signum, quam Epipyrgidiam Athenienses appellant, iuxta involucris Victoriae aedes positam.[1]
Hermes Propylaeus
Εἰδήσεις Ἀλκαμένεως περίκαλλες ἄγαλμα. Ἑρμᾶν τὸν Προπυλαίον εἴσατο Περγάμιος. Γνῶθι σεαυτόν. Pulcherrimum simulacrum, Alcamenis opus, cognoscas. Pergamius Hermam Propylaeum erexit. Nosce te ipsum.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pausanias, Descriptio Graeciae 2.30.2. Versio Romuli Amasaei
  2. Inscriptio "Hermae Propylaei" apud Museum Archaeologicum Constantinopolitanum servati (inv. 1433)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!