Alania (regio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cartula urbes pricipes Alaniae monstrat.

Vide etiam paginam discretivam: Alania

Alania, etiam Ossetia appellata, est regio medio in Caucaso sita quam incolunt Alani (etiam Osses vel Ossetes vocati) cuius maiores saeculo septimo sub imperio Chasarum fuerunt, et inde Mongolis urgentibus in montes altos fugerunt. Septentrionalis regionis pars ad Foederationem Russicam attinet; meridiana aut pars Georgiae habetur aut res publica sui iuris, quae quidem a Nationibus Unitis non agnoscitur.

Lingua Alanorum est linguae Persicae cognata.

Alani vel Christiani Orthodoxi sunt, vel Musulmanni Sunniti, sed etiam religiones paulo iuxta aliam observantur.