Afuega'l pitu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Casei Afuega'l Pitu

Afuega'l Pitu est nomen varietatis casei bubuli Hispanici in Asturiis et praecipue in sex conciliis confecti: Morcín, Grado, Las Regueras, Pravia, Salas, Tineo. Caseoli Afuega'l Pitu habent formas varias, atroncau et trapu; venundantur vel blancu (scilicet "alba") vel roxu ("russus", i.e. capsico sparsus), maturitate etiam varia, tierno ("tener" vel recens), semicurado, curado ("curatus", scilicet maturus).

Appellatio Originis Protecta[recensere | fontem recensere]

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri; ab anno 2007 appellationem in Europa protectam habet.

Index officinarum[recensere | fontem recensere]

Hic index, secundum concilios digestus, annum inceptus officinarum indicat (quesería = "officina casearia").

Grado Salas Morcín Las Regueras Pravia Tineo
  • Quesería El Viso (2005)
  • Quesería La Arquera (2006)
  • Quesería Valle del Narcea (1983)
  • Queseria La Peñona (1984)
  • Quesería Tierra de Tineo (2005)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ismael Fernández Ramírez, Iván González de la Plata, El Queso Afuega'l Pitu (2006)


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!