Aenus (Thracia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aenus (Graece: Αἶνος), hodie Enez in Turcia, antiqua fuit urbs ad oram meridio-orientalem Thraciae. Initio Poltyobria nuncupata ad ostium Hebri fluminis positum est. Coloni Aeoli ex Lesbo insula migravisse urbemque condidisse dicuntur.

Complures scriptores antiqui huius oppidi mentionem fecerunt (e.g. Homerus, Strabo, Apollodorus, Thucydides), etiam nonnullae fabulae mythologiae Graecae illius commemoraverunt. Dictus conditor oppidi fuit Aeneus, filius Apollinis paterque Cyzicus. Alius rex nomine Poltys, dictus filius Neptuni Heraclem gratum accepisse atque eique oblectamenta paravisse traditur. Cum id ageret Heracles violens leges hospitiae filium eius nomine Sarpedon in litore Aeni trucidavit. Secundum Strabonem autem Sarpedon nomen litoris prope Aenum est.

In Iliade opere Homeri refertum est duces sociorum Thracicorum, nomine Acamas et Peirus, Aeni natos esse.

Exeunte medio aevo Gateluzi, familia Genuana, quae maximam partem Aegaei septentrionalis moderabatur etsi de iure imperio Byzantino subiecti sint, ibi arcem exstruxerunt.