Aemilius Zola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aemilius Zola.

Aemilius Zola (vulgo plene Émile Édouard Charles Antoine Zola, natus Lutetiae die 2 Aprilis 1840, mortuus ibidem die 29 Septembris 1902) fuit scriptor et vir publicus Francicus. Caput naturalismi habitus, unus est ex popularissimis fabulatoribus Francicis. Mythistoriae eius in multas linguas conversae et pelliculis aptatae sunt.

Praesertim nobilis est serie Rougon-Macquart, quae constat in viginti voluminibus, societatem Francicam sub Secundo Imperio depingentibus ac curriculum familiae Rougon-Macquart per generationes eius.

Ultimi anni vitae conspicui fuerunt participatione in re Dreyfus, cum in diario L'Aurore mense Ianuarii anni 1898 litteram J'accuse...! edisset, qua de causa calumniae accusatus lite persecutus est et Londinium profugit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg