Uvea

E Vicipaedia
(Redirectum de ‘Uvea)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Uveana

Uvea, accuratius ʻUvea (Uveane: ʻUvea), est insula in Oceano Pacifico ad Collectivitatem Maritimam Francicam nomine "Wallis et Futuna" pertinens.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Insulae superficies est 77.5 km² et ambitus circa 50 km. Summus locus est Mons Loka (131 m). Adsunt lacus in crateris, signis originis vulcanicae, nonnullae paene perfecti circuli de lateribus rectis, ut Lacus Lalolalo.

Uvea iacet 240 km in aquilone Futunae et Alofiorum. Ex Uvea et fere quinquedecim insulolae super scopulos corallinos constat Archipelago Wallis. Terra consistit in humo fertili vulcanico, et pluviae agriculturam promovent.

Lacus Lalolalo

Historia[recensere | fontem recensere]

Excavationes archaeologicae situs Uveanos de tempore ante circa 800 a.C.n. agnoverunt. Insula ab circa saeculum XIII usque ad saeculum XVI erat Imperii Tongani pars. Nonnulli altissimi ducum tituli Tongani, ut Halaevalu, ab Uvea orti sunt. Lomipeau, magna navis fabulosa, Uveae facta est Tuʻi Tongae donum. Arx Talietumu, prope vicum Lotoalahi in regione Mua, fuit ultimum Tongarum propugnaculum; suae ruinae iam allicit quos voluptati peregrinantur.

Insula ab Europaeanis renominata est "Wallis" honoris causa Samuelis Wallis, classis praefecti (1728–1795), qui insulam invenit cum praetervectus est super HMS Dolphin die 16 Augusti 1767, post Tahitiorum inventionem (Hiroa 1953:25).

Ruinae arcis Talietumus

Demographica[recensere | fontem recensere]

Numerus civium anno 2003 fuit 10 071 (67% numeri civium coloniae). Plerique primarie loquuntur Uveane (Uveane: Fakaʻuvea; Francogallice: wallisienne). Maxima ex parte sunt Ecclesiae Catholicae Romanae fideles, et numerus templorum, cappellarum, oratoriorum est magnus.

Gubernatio[recensere | fontem recensere]

Dux nominatim Lavelua est translaticius "rex" Uveanus. Gravis recentior dux fuit Lavelua Tomasi Kulimoetoke II (19162007).

Uvea est una e tres coloniae Wallis et Futunae ducatibus; alii sunt Alo et Singave in Insulis Hornium (sive Futuna Insulis). Uveae caput, Mataʻutu, in litore orientali, est coloniae caput. Uvea ducatus est divisus in tres regiones: Hihifonem, Hahakem, et Muam.

Regio (significatio) Caput Superficies
(km²)
Numerus civium
Census 2003
Vici
Hihifo (occidens) Vaitupu 23.4 2422 5
Hahake (oriens) Mataʻutu 27.8 3950 6
Mua (prima) Te'esi (1) 26.3 3699 12
'Uvea (Wallis) Mataʻutu 77.5 10071 23

(1)Olim appellatum Mua.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!