Wish Tree for Washington, DC

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arbor Optationis Vasingtoniae Dicata.

Wish Tree for Washington, DC (Arbor Optationis Vasingtoniae Dicata) est publicum artis opus a Yoko Ono factum, pars eius propositi Imagine Peace (Animo Concipe Pacem).[1][2] Inauguratum est in Museo et Horto Signorum Hirshhorniano die 2 Aprilis 2007,[3] per Nationales Florum Cerasorum Ferias eiusdem anni.[4] Anno 2010, similis optationis arbor in Museo Artis Modernae Novi Eboraci inaugurata est.[5]

Res in arbore viva et mediis mixtis consistit. Suppeditatur charta ut salutatores arbori optata adfigant. Opus Iaponensem auget morem precum arboribus adfixarum, cum charta fonti reddita donum efficit.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Imagine Peace.
  2. Yoko Ono Presents "Imagine Peace" Billboard Project in Washington, DC[, and New York].
  3. Tie a Wish, The Washington Times 2 Aprilis 2007.
  4. Yoko Ono Gives ‘Wish Trees’ to Washington DC, www.voanews.com (Voice of America).
  5. Make a Wish! Yoko Ono’s Wish Tree at the MoMA, travelogged.com (Travelogged).
  6. Yoko Ono, Wish Tree for Washington, artificeau.blogspot.com (ARTifice: Fear and Loathing in DC).


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!