Societas Arboris Pacis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Saltator Iroquesius in New York State Fair anno 2008 agit. Societas Arboris Pacis in antiquis fidibus politicis et religiosis tribuum Sex Nationum conditur, cum Hiavatha et pino sacra, arbore pacis in scaena murali depicta consociata.

Societas Arboris Pacis, anno 1984 primum condita, in Novo Eboraco die 17 Octobris 1994 ut collegium alienum et lucrum non petens constituta est.[1] Praesidium in Akwesasne Mohawk reservatione Hogansburgi Novi Eboraci patet, provincias Quebeci et Ontarionis Canadae secundum Flumen Sancti Laurentii attingens. Ex 1984, sodales societatis, a Principe Jake Swamp conditore ducti, arbores in publicis magni momenti locis rite severunt, exempli gratia, prope Curiam Constitutionis Philadelphiae anno 1986[2] et die 10 Aprilis 1986 in Curia Shastana Universitatis Civicae Californiae, Sacramenti Californiae sita.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]