Latinitas bona

W. S. Merwin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Merwin in hac via Urbe Unionis Novae Caesareae adolevit, quae ex eo anno 2006 appellata est.

Gulielmus, vulgo William Stanley Merwin, se W. S. Merwin publice appellans (natus Novi Eboraci die 30 Septembris 1927), est poeta Americanus, qui plus quam quinquaginta libros poesis, translationum, et prosae protulit.[1] Proprietas artis Merwinianae in motu pacis contra Bellum Indosinense II annis annis 1960 fuit narratio punctuatione carens. Annis 1980 et 1990, Merwin a philosophia Buddhistica et oecologia profunda movebatur. Havaios habitans, multa fecunditate scribit.

Merwinio multi honores concessi sunt, inter quos Praemium Pulitzeranum Poesis (annis 1971 et 2009), Praemium Librorum Nationale Poesis (2005)[2] et Praemium Tanningianum, unus ex maximis honoribus ab Academia Poetarum Americanorum concessis, etiam Corona Aurea Vesperorum Poesis Struganorum. Anno 2010, Bibliotheca Congressionalis Merwin septendecimum Poetam Laureatum Civitatum Foederatarum in loco Kay Ryan creavit.[3][4] Post Praemium Pulitzeranum Poesis anno 2009 acceptum, Merwin unus ex principalibus poetis saeculo vicensimo uno ineunte agnoscitur.

Merwin hodie plantationem ananatum super montem ignifer residem in boreorientali insulae Maui litore habitat.[3][4]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad W. S. Merwin spectant.