Latinitas nondum censa

Vladimirus Vavilov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Vladimirus Vavilov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Maii 1925; Petropolis
Obitus: 3 Novembris 1973; Petropolis
Patria: Unio Sovietica

Officium

Munus: compositor, lutenist, classical guitarist

Vladimirus Theodori filius Vavilov (Russice: Владимир Фёдорович Вавилов, tr. Vladimir Fëdorovič Vavilov; Leninopoli natus die 5 Maii 1925; ibidem mortuus cancris pancreatici causa die 11 Martii 1973) fuit citharae atque testudinis psaltes et compositor Sovieticus. Tempore vitae suae solum ut psaltes notus erat. Anno 1970 phonodiscum musicae pro testudine publicavit. Quum compositores varii Europae Occidentalis saeculorum sedecimi septindecimique ut creatores operum musicalium phonodisci illius declarabatur, dein autem Vladimirus Vavilov ipse ut auctor fere omnium operum illorum (quorum clarissimum est Urbs aurea) enucleatus est.[1]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Vavilov, ut filia eius explicavit, se non satis clarum esse putavit, ut phonodiscum cum operibus sub nomine suo in lucem edere, ergo pro hac re nominibus clarorum compositorum temporis prisci utebatur (quum ipse fortasse ignotus maneat, sed musica eius fiat nota).[1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!