Vladimirus Makej

Obitus: 26 Novembris 2022; Minscum
Patria: Unio Sovietica, Ruthenia Alba
Familia
Memoria
Vladimirus Vladimiri f. Makej, litteris Cyrillicis Уладзімір Уладзіміравіч Макей vel orthographia Russica Владимир Владимирович Маке́й (Niekraševiči in oppido pagi Karelicki natus die 5 Augusti 1958; mortuus die 26 Novembris 2022) fuit politicus Rutheniae Albae.
Alumnus est instituti linguistici Minscensis et academiae diplomaticae Vindobonensis. In exercitibus unionis Sovieticae, deinde Albae Rutheniae usque in annum 1993 militavit. Postea apud ministerium rerum externarum, sed ab anno 1996 usque in 1999 Lutetiam missus in legatione Albae Rutheniae operam dedit. Ab anno 2000 iuxta praesidem Alexandrum Lukašenko a secretis meruit. Die 20 Augusti 2012 minister a rebus externis factus est, quod officium usque ad mortem retinuit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "V Bělorusku pohřbili ministra Makeje. Přišel Lukašenko, nepřišel syn" in Novinky (29 Novembris 2022)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Makej spectant. |
- "Биографии Юрия Жадобина, Вадима Зайцева и Владимира Макея" (15 Iulii 2008) apud Naviny.by
Petrus Kraučanka 1990 • Vladimirus Sjan'ko 1994 • Ioannes Antanovič 1997 • Ural Latypaŭ 1998 • Michaël Hvastoŭ 2000 • Sergius Martynaŭ 2003 • Vladimirus Makej 2012 • Sergius Alejnik 2022 • Maximus Ryzhenkov 2024 Capsae cognatae: Primi ministri Rutheniae Albae | |