Viurus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Viurus apud Dunelmum.

Viurus (Anglice Wear) est amnis in Anglia septentrionali qui oritur in collibus Penninis et versus orientalem fluit, circundans, maeandro facto, urbem Dunelmum et exiens apud Viuraemudam in mare Germanicum. Gyruo conditum est monasterium illustre Petri et Pauli, ubi saecula septimum et octavum Beda Venerabilis, theologus et scriptor, habitabat, cuius opus notissimum est Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum et Viuraemudae conditum est monasterium geminum eius temporibus anglo-saxonicis.

Draco de Lambton[recensere | fontem recensere]

Iuxta notam fabulam indigenam, draco parvulus extractus e Viuro a quodam Ioanne Lambton, immanem ad staturam crescens vicinitatem perterruit et vastavit donec Ioannes ipse, a Palaestina regressus, eum decollatum interfecit.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 54°54′58″N 1°21′28″W • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Vision of Britain • Encyclopædia Britannica