Vitellum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Vitellum
Res apud Vicidata repertae:
Vitellum: insigne
Civitas: Francia
Locus: 48°12′6″N 5°56′58″E
Numerus incolarum: 5 213
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Vittel

Geographia

Superficies: 24.13 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Badenweiler

Tabula aut despectus

Vitellum: situs
Vide etiam paginam fere homonymam: Vitellus

Vitellum[1] (Francogallice Vittel) est oppidum Francicum et commune praefecturae Vosegi. Aquae minerales, quae e fontibus huius loci exsurgunt, a visitatoribus sanitatis causa sumuntur et alibi venundantur.

Porticus maxima thermarum Vitelli, ab anno 1897 a Carolo Garnier aliisque (sed structura ferrea) designata, anno 1930 gypso celata. Photographema anni 2011

Vitellum in duas partes ab aevo medio divisum est, quorum una (Francogallice Grand Ban, Latine "Vitellum Sancti Remigii" ad capitulum canonicarum Romarici montis, altera (Petit Ban, "Vitellum Sancti Privati") ad ducatum Lotharingiae pertinebat. Duo oppida in unum commune post annum 1789 coniunctae sunt.

Ludovicus Bouloumié medicus fontem Gérémoy anno 1854 emit, anno 1856 thermas elaborare coepit, anno 1873 fontem remotiorem, nomine "Hépar", repperit, anno 1875 aquas lagoenis missas venditare incepit. Aquae "fontis virginum" (Source des Demoiselles) et "magni fontis" (Grande-Source) nostro aevo inter aedificia thermarum praebentur. Aquae binae medicatae, videlicet magni fontis modice sulphureae calcareae, Hepar calcareae sulphureae valdeque magnesio oneratae, ad disordines rheumaticos, traumata ossium et articulationum, disordines urinarios digestivos metabolicos medere censentur. Aquas magni fontis et Hepar lagoenis missas ab anno 1992 venundat societas mercatoria Nestlé.

Chalet d'aisance (latrina) a Ferdinando César[d] anno 1923 designata

Aedificia balnearia a Carolo Garnier, Ferdinando César[d], Augusto Bluysen[fr], Andrea Colin; deversoria plura ab eodem César, Andrea Nachon, Georgio Walwein; villae urbanae designatae sunt ab eodem Colin et Carolo Garnier, qui pro filio suo Christiano Garnier et Petro Bouloumié (eis annis magistro thermarum) egit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Histoire de Vittel: comment le petit Ban et le grand Ban ont été unifiés" in Vosges Matin (22 Augusti 2015)
  • Ambroise Bouloumié, Guide aux eaux minerales des Vosges: Vittel--Contrexéville--Plombières--Bains--Luxeuil--Bourbonne--Gérardmer. Lutetiae: Hachette, 1879 Textus apud Internet Archive
  • Pierre Bouloumié, Thérapeutique hydro-minérale Vittel, pratique personnelle. Résumé des XVe et XVIe leçons du Cours de thérapeutique hydro-minérale. Lutetiae: Société d'Editions Scientifiques, 1890 Textus apud Gallica
  • Pierre Bouloumié, Histoire de Vittel (pour mes petits-enfants): création d'une ville thermale. Lutetiae: A. Maloine et fils, 1925 Textus apud Gallica
  • Florence Hellec, "Revenir sur l’exemplarité de Vittel: formes et détours de l’écologisation d’un territoire agricole" in Vertigo vol. 15 no. 1 (2015)
  • Claude Poinsot, Le camp des internés civils de Vittel (britanniques-américains-juifs polonais...), 1er mai 1941-25 octobre 1944. Vitelli: Maison du patrimoine, Musée du patrimoine et du thermalisme, [201-?] Citatio huius libri
  • Jean Paul Rothiot, ed., Des sources au thermalisme : Vittel, Contrexéville : actes des Journées d'études vosgiennes, Contrexéville, Vittel, 27 et 28 octobre 2001. Nanceii: Association d'historiens de l'Est, 2002 Citatio huius libri

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vitellum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°12′6″N 5°56′58″E • GeoNames • "88516" apud INSEE