Victoria Brielle

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Victoria Brielle
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 31 Ianuarii 1815; Saint-Poix
Obitus: 29 Aprilis 1847; Merallum
Patria: Francia

Officium

Munus: Soror

Memoria

Sepultura: Chapelle Saint-Joseph de Méral
Decet equidem paululum dolere[1]
– Victoria Brielle

Victoria Brielle dicta Sancta Meralli (nata Saint-Poix, Franciae die 31 Ianuarii 1815; obiit 28 Aprilis 1847) fuit religiosa Franciae, cuius corpus post viginti annos mortis incorruptum post exhumationem apparuit[2].

Biographia[recensere | fontem recensere]

Cappella in qua Victoria Brielle sepulta est

Nata 31 Ianuarii 1815 in familia divitum agricolarum Meduanae, anno 1833 in conventum benedictinum Sanctissimi Sacramenti urbis Craon intravit et anno 1835 in conventum sororum Evron.

Propter valetudinem in conventu manere non ei licuit, sed vitam piam religiosamque semper egit.

Obiit 28 Aprilis 1847 et in coemeterio Meralli sepulta est. Anno 1866 corpus eius exhumatum est, et patri, fratri et populo civitatis incorruptum apparuit. Deinde, circiter anno 1882-1884, corpus in parvam cappellam Sancti Iosephi translatum est et ut fama fert multorum miraculorum causa fuit[3], [4].

Anno 1997 - 150 annos post mortem - Romae Congregationi de Causis Sanctorum documenta ad petendam beatificationem mandata fuerunt.

Bibliografia[recensere | fontem recensere]

  • Abbas Moriceau, Notice sur Victoire Brielle dite La Sainte de Méral, Vallis Guidonis, 1884.
  • L. Bouttier, Centenaire de la Mort de Victoire Brielle, dite la "Sainte de Méral", 27 Aprilis 1847 - 4 Maii 1947, Imprimerie Commerciale, 1947, 26 p.
  • Constantius Tonnelier, La Vie de la Servante de Dieu, Victoire-François Brielle. Meralli 1815-1847, Lutetiae, Petrus Téqui Editor, 2001.
  • Le patrimoine des communes de la Mayenne, Editor Flohic Lutetiae 2002.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. (Francice): Il faut bien souffrir un peu
  2. Vie de Victoire Brielle, dite la sainte de Méral, paginas 64-69
  3. Vie de Victoire Brielle, dite la sainte de Méral, paginas 70-72
  4. Vie de Victoire Brielle, dite la sainte de Méral, paginas 81-83