Congregatio de Causis Sanctorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Congregatio de Causis Sanctorum est una e novem congregationibus curiae Romanae, quae die 8 Maii 1969 cum constitutione apostolica Sacra Rituum Congregatio Paulus Papa VI a Congregatione Rituum (hodie Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum) separavit. Secundum Pastorem Bonum constitutionem apostolicam (art. 71) sic definitur officium huius congregationis: "Congregatio ea omnia tractat, quæ, secundum statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt."

Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum a die 15 Octobris 2020 est cardinalis Marcellus Semeraro; decessor eius est cardinalis Ioannes Angelus Becciu.

Index praefectorum[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]