Jump to content

Vicipaedia:Victor Spheniscus

E Vicipaedia

Haec pagina est facetia Vicipaediana.

Vide paginam disputationis.

Victor Spheniscus[1], vulgo Pinguin Viktor, est spheniscus notus ob vitam cum hominibus agendam nec in habitu naturali. Victor clarus factus est postquam in officium a voluntaria adductus est, quae, credens in Finnia spheniscos vivere, eum invenit et adoptavit.

Victor est filius adoptivus Anastasiae, cuiusdam mulieris quae eum cum amore et cura colit. Quamquam hominibus associatus est, Victor plerosque mores suos naturales servavit, ut curiositatem et affectum erga suos "parentes" adoptivos.

Una ex proprieitatibus Victoris est facultas linguistica. Quamvis spheniscus sit natus, Victor Ucrainice loquitur, linguam matris adoptivae suae. Praeterea Anglicam, Italicam, et, mirabile dictu, Latinam novit, quod eum unicum reddit.

Consuetudines cibi

[fontem recensere]

Consuetudines eius cibi non minus eximiae sunt. Victor cibos humanos solum comedit, praecipue socolatam, cuius quantitatem ingentem cotidie consumit. Haec consuetudo alimentaria causa dissensionis fit cum Nicolao, persona vitae suae,? qui, quamvis sphenisco benevolentiam praestet, sollicitus est de diaeta eius minus sana.

Curiositates

[fontem recensere]

Quamquam in officio vivit et hominibus comitatur, Victor numquam spiritum vivacem et curiosum amittit, qui eum personam amabilem reddit omnibus eum convenientibus.

Victor exemplum mirabile est animalis, quod hominibus adaptari potest, in ambitu longe diverso a suo habitu naturali vivens, tamen praesentiam suam affectu et gratia sentire faciens.

  1. Est controversia inchoata circa nomen Victoris, quia in documentis linguis barbaricis scriptis Viktorem nomen habet et nomen Latinum existimatur nimis difficile pro hominibus montanis e Valle Pelicis(it), qui nomini barbaro assueti sunt. Alia difficultas etiam in photographematibus est, ubi aliqui insistunt non esse necessarium mutare imagines et alia elementa, quae nomen Viktor continent. Hac de causa, videtur difficile ad concordiam pervenire.

Nexus externi

[fontem recensere]
  • De Victore (Theodisce)


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.