Vasa sacra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vasa sacra est notio liturgica significans supellectilem sacram ex metallo nobili confectam, quae in cultu Christiano adhibetur.

Institutio Generalis Missalis Romani in capitulo de Sacris Vasis praecipit:

  • 327. Inter ea quae ad Missam celebrandam requiruntur, speciali honore habentur vasa sacra, et inter haec calix et patena, in quibus vinum et panis offeruntur, consecrantur et sumuntur.
  • 328. Vasa sacra ex metallo nobili conficiantur. Si ex metallo conflata sint quod robiginem producat vel auro minus nobilis sit, interius plerumque inaurentur.

Vasa sacra imprimis in Eucharistia celebranda et in baptizando in ecclesiis Catholica, Anglicana, Evangelica et Orthodoxa usurpantur.

Vasa sacra sunt:

  • Calix (est vas ad vinum et aquam)
  • Ciborium (est vas calici simile cum operimento ad hostias consecratas)
  • Bursa sive capsa (est receptaculum ad hostias deferendas)
  • Custodia (est vas in quo corpus Christi conservatur)
  • Lunula (est retinaculum hostiae intra monstrantiam)
  • Ostensorium (monstrantia, est capsa rotunda cum radiis, solis instar)
  • Peristerium (est vas ad hostias in forma columbae)
  • Pyxis (est vas ad hostias)
  • Cochlear (est instrumentum ad hostias tollendas)
  • Ampulla sive urceolus (est vitreum vas minor cum ansa ad vinum vel et aquam in calicem infundendam)
  • Patena (est vas humilis cum hostiis, vel lanx calicis ad hostiam magnam inserviens)
  • Fistula eucharistica (est culmus, quo sanguis Domini a communicantibus fidelibus hauritur, vide Du Cange ad vocem FISTULA)
  • Turibulum (est vas incensorium)
  • Navicula (est receptaculum ad thus)
  • Tintinnabulum sive campanula sive cymbalum
  • Canna (Cantharus, poculum, vas strictius et oblongius - vide Du Cange ad vocem [1])
  • Aquamanile sive Bacile (vas ad manus lavandas)