Turibulum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turifer turibulum portans

Turibulum sive Thuribulum est vas, saepissime a catenis suspensum, in quo comburitur incensum. In ritibus Christianis turibulum portatur a ministro "turifero" (vel "thurifero") appellato.

Turibulum fere ex aere aut argento fabricatur et constat cratera in qua carbo ardens ad incensum calefaciendum ponitur, et operculo quod, per unam e catenis, elevari et demitti potest ut incensum in crateram immittatur.

Amplissimum in orbe terrarum turibulum invenitur in Aede Cathedrali Sancti Iacobi Apostoli apud Compostellam in Hispania Boreoccidentali, quod suspensum a tecto ecclesiae ab octo hominibus movetur