Vanessa tameamea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vanessa tameamea
Conservationis status
Non censa (IUCN 3.1)
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Nymphalidae
Subfamilia: Nymphalinae
Genus: Vanessa
Species: V. tameamea
Binomen
Vanessa tameamea
(Eschscholtz, 1821)

Vanessa tameamea (Havaiane pulelehua [1] ; Anglice Kamehameha butterfly) est papilio familiae Nymphalidarum, una ex duabus speciebus in Insulis Havaianis endemicae (alia est Udara blackburnii).[2]

Vanessa tameamea Havaianum civitatis insectum anno 2009 factum est.[3]

Latitudo alarum est 50–60 mm.

Larvae foliis plantarum familiae Urticacearum vescuntur,[4] praecipue Pipturi albidi (Havaiane māmaki[5]), atque adeo Urerae spp. (ōpuhe), Boehmeriae grandis (ʻākōlea), Touchardiae latifoliae (olonā), et Neraudiae spp. (maʻoloa).[4] Adulti a Novembre ad Ianuarium volare solent, cum sucum arborum Acaciae koa (Havaiane koa) sorbillant.[6]

Hic papilio ex Domu Kamehameha appellatur. Vox /t/ in Lingua Havaiana est antiquum phonematis hodie /k/ dictum allophonum, praeter verba carminum veterrimorum, ubi sonus priscus saepe conservatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hodiernum omnium papilionum Havaianorum nomen. Contra Wikipedia Anglica, sua origo non videtur "pulelo 'pendere in aere' + lehua 'flos Metrosideri polymorphae ': animal quod per aerem volitat, ab una lehua ad alia." Confer verbum Samoanum lelefua, fortasse < lele 'volare' + fua 'libere, fortuite').
  2. Oboyski, Peter T.. "Kamehameha Butterfly (Vanessa tameamea)". University of California, Berkeley 
  3. Cooper, Jeanne (2009-08-21). "Emblems of Hawaii a surprise to many Americans". San Francisco Chronicle 
  4. 4.0 4.1 Scott, James A. (1992). The Butterflies of North America: A Natural History and Field Guide. Stanford University Press. p. 281. ISBN 9780804720137 .
  5. Little Jr., Elbert L.; Roger G. Skolmen (1989). "Mamaki" (PDF). Common Forest Trees of Hawaii (Native and Introduced). United States Forest Service 
  6. Scott, Susan (1991). Plants and Animals of Hawaii. Bess Press. p. 78. ISBN 9780935848939 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vanessam tameameam spectant.