Vaal

E Vicipaedia
Vaal
Traiectus trans Vaalem (photographema annin 1899)
Longitudo 1250 chm
Altitudo fontis 1678 m
Decursus aquae 124,59 /s
Area systematis 196 438 chm²
Fons Draconis montes
Ostium flumen Aurantium
Regio Africa Australis

Vaal[1] est magnum flumen in Africa Australi, Aurantii fluminis accola maximus. In Mpumalanga in montibus Draconis oriens, ad occidentem circa 1250 chm fluit et in Aurantium flumen prope ad Kimberley urbem se effundit.

Saeculo XIX Vaal confinium Transvaaliae et Civitatis Liberae Aurantiae fuit, nunc est confinium provinciae Civitatis liberae, quae ripam eius australem occupat, et provinciarum Mpumalangae, Gauteng et Boreoccidentalis, quae in ripa Vaalis boreali sitae sunt (haec tres sunt partes Transvaaliae provinciae pristinae).

Nomen Vaal est versio Batava Capitensis nominis Khoisani Tky, quae ambo 'limosum, flavum, fuscum' valent.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 29°4′15″S 23°38′10″E, 26°19′2″S 30°0′24″E • GeoNames • Store norske Lexikon