Vicus Latinus (Lutetia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Area et ecclesia Sorbonae

Vicus Latinus[1] (Francice Quartier latin) in quinto et in sexto arrotundimento Lutetiae in sinistra Sequanae ripa sita est. Medio in vico aedificium sive antiqua universitas Sorbonae est. Vico nomen datum est, quod magistri studentesque antiquae universitatis Parisiensis, qui ibi habitabant, Latine loqui solebant.

Vicus Latinus, qui non est vicus (quartier) sensu strictiore administrationis Parisiensis maxima ex parte ad quintum arrotundimentum pertinens, in deiectu montis Sanctae Genovefae situs est, finibus incertis, ubi aedificia antiquae universitatis Parisiensis et alia instituta scholastica congregata sunt. Multi scriptores hoc in vico habitaverunt aut de vico scripserunt, inter alios Honoratus de Balzac, Gabriel García Márquez et Nicolaus Mann.

Mense Maio 1968 vicu acribus inter custodes publicos et studentes tumultibus completus est. Hodie periegeticis et deversoriis, sed etiam adhuc institutis academicis maximi momenti locum praebet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Illo Humphrey in colloquio Boethius dicta "Quartier Latin" in "Vicum Latinum" vertit; utrum litteris antiquioribus nisus necne non liquet. Sed et in aliis urbibus vicus ecclesiasticus universitariusque "Vicus Latinus" vocatus est, vide Neuestes Gemälde der Oesterreichischen Monarchie (1833) (de Zagrabia)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!